M. TVLLI CICERONIS PRO CN. PLANCIO ORATIO
1
2 3 4 5 6 7 8 9
10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 88 88 89 90 91 92 93 94 95 96 99 98 99 100 101 102 103 104
[I] [1] Cum propter egregiam et singularem Cn.
Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori
viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi
saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos
partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam
esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et
acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem
atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. [2] nunc
autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum
intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus
non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non sim obstrictus memoria
benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos
obsit qui me ipsi maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in
mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis
meae, reum sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione
fecisse videatur. [3] quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices,
ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam
vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero,
nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda, petam,
iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram
misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa
maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn.
Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me
ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.
[II] [4] quamquam, iudices, si quid est in me
ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim
timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse
dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita
Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent
summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi
sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique cum respondero
criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse
videatur. [5] sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis,
iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset
contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia
molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu
est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius vinculum quam
consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re
molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum
est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. [6]
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua
dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum
huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin
hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me
flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis
existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me
meriti salus deserenda.
[III] sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri
confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero.
itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa
ipsa deducit. [7] quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse
populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando
est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus
comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te
videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet
aut favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis
tuae quin id tibi sit commune cum Plancio. [8] sed hoc totum agetur alio
loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos
praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus
est qui praeteritus non est. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere
non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod multo etiam
minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores
non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi
Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam, sperare
videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut
potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla
contumelia coner attingere.
[IV] [9] tu continentiam, tu industriam, tu
animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod
aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem,
Laterensis, quantum ego a te dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate
viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de
te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. non
enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit
eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat, non dilectu aliquo aut
sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam temeritate. non
est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes
ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem
fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris accusas. [10] Vt
fueris dignior quam Plancius--de quo ipso tecum ita contendam paulo post ut conservem
dignitatem tuam--sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo
es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum debes putare, comitiis, praesertim
aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata esse
suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant considerare saepius quam
quid cuique a re publica debeatur. sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum
est sed ferendum.
[V] [12] venio iam ad ipsius populi partis ut
illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una
loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum
essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad
eum qui mihi non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et
vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta
suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse, semper sibi
supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici
retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni,
praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et
sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum hominem--fuit enim tamen nobilis--non
C. Fimbriam, novum hominem--fuit enim et animi satis magni et consili--sed Cn. Mallium,
non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.
'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis; [13] me enim
quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus intererat, eo plus aberat a me, cum te
non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti. coeperas enim
petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam
petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti, tanta in tempestate te gubernare non posse,
de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te
aliis reservasti, ego quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora revocavi ad quae
tu te ipse servaras. pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis;
aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl. permagni interest qui
sint. qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis
forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos
honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius
supplicare.'
[VI] [14] haec populi oratio est, mea vero,
Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis
victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens
oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur, nihil
quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint
professi videro, dicam: 'hic familia consulari est, ille praetoria; [15]
reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque boni viri
atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi praetorium, ne
contendat cum praetorio nomine equester locus.' sublata sunt studia, exstinctae
suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus,
nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet,
nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et
non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et
immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem
recedant, tamen nos <in> impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et
consilium et rationem requiremus? [16] qua re noli me ad contentionem
vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit
hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod
rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? 'hic quam ille
dignior' perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur,
quod satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam ego?' vel nescio vel non
dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere:
'non recte.' nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod
voluisset fecisse, non quod debuisset?
[VII] [17] quid? si populi quoque factum
defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu
qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi
tuae contentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam
aliquando crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit,
omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen miror cur
huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si quando, ut fit, iactor in
turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum fornicem impellor,
sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses
neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius
quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. [18] sed tamen
haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur;
cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus
et alias et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic
suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num
dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui
imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed
si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et
ad fontem generis utriusque veniamus.
[VIII] [19] tu es e municipio antiquissimo
Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia --tot ex
reliquis municipiis omnibus non sunt--hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non
tam honorata, non tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum
magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri--scire enim hoc propter vicinitatem
facile possum--cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum
praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam
illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros--credo, quia
refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo scio--numquam intellexi
vehementius suorum honore laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia. [20]
quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque
faverunt. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,
num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis gloriari? verbum nemo facit. at in
quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis
aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia,
tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. [21]
deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem
cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla
tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in
squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii--nam plebem
a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit-- quid roboris, quid dignitatis huius
petitioni attulerunt? non <modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam
praebuerunt. nam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
[IX] [22] omnia quae dico de Plancio dico
expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas
retinens veterem illum offici morem, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis,
non fucosa, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano.
nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus ille
celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et montuosa et
fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate
arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione
<et> testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim
est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. [23] ergo ut
alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te
Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te
Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui
carnem Latinis petant reperiuntur. adiungamus, si vis, id quod tu huic obesse etiam putas,
patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum
Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur. [24] quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci
singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum,
vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro
filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae
tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere
liberis suis arbitrabantur.
[X] aliquid praeterea--timide dicam, sed tamen dicendum
est--non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione
benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum
tributim, submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi etiam offerentis, ultro
pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia. [25] nec si vir
amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non
impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut omittam illud quod ego pro eo
laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima quae est
officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim ego sic rogabam ut petere viderer,
quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus,
sed ut quasi parenti et custodi salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit
gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me
misericordia grata fuerit. [26] etenim si ante reditum meum Cn. Plancio
se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis
honori fuisset, ei meas praesentis preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni,
quod C. Marium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt,
quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium
dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus lacrimisque
prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum vel ratione
cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent
quem reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
[XI] [27] vitia me hercule Cn. Planci res
eae de quibus dixi tegere potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta
adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est enim qui adulescentulus cum A. Torquato
profectus in Africam sic ab illo gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore
dignissimo viro dilectus est ut et contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi
pudor postulabat, quod, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater
patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est quidem cum
illo maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis amoris ut
illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis
Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum fuerit probatissimus hodieque
sit, omnibus esse se probatum sperare debet. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua
virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem hunc putent,
adsiduitate testimonioque declarant. [28] in Macedonia tribunus militum
fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit ut indicant hi
principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino
periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se
civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata confecerint. L. vero
Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco
quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl.
fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si
omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.
[XII] [29] omitto illa quae, si minus in
scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum
parente--nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium virtutum--quem veretur ut
deum--neque enim multo secus est parens liberis--amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut
aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino,
ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis
luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de
his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque haec sunt indicia, iudices, solida
et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis
veritatis. facilis est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur;
procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. [30] omnibus igitur
rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te,
genere dico et nomine, superiorem aliis, municipum, vicinorum, societatum studio, meorum
temporum memoria, parem virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc
tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed
ne suspicione quidem possit agnoscere. 'bimaritum' appellas, ut verba etiam fingas, non
solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non
crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae
factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. [31]
O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id
ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis e carcere. et quidem emissus per imprudentiam,
emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea
praetoris mandatu requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius
vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.
[XIII] 'pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O
vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater
ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset
turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et
misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. [32] sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate
equestris nominis ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum
in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in
legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo
splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et
iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo
nihil umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater
qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit? [33] 'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo fortasse
liberius. 'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.' ergo ei ferendi sunt qui hoc
queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa
aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam
caput et aliquando recreata se erigere debebat? equitum ego Romanorum in homines
nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus ingenio, iustitia,
integritate praestantem, aspere et ferociter et libere dicta commemorem?
[XIV] consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum
ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod reiectae
auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod legationes.' idem tribuno pl. potentissimo
homini, M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset <et>, ut
fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo vero tu, Druse, quid agis?' ille L.
Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc
usque eo est oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo,
nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas. [34] quae enim
umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus
nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus, id quod
hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa
iniuria dolori fuit publicanis, sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. communis
ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam
ceteri et voltu promptum habuit et lingua. [35] quamquam,
iudices,--agnosco enim ex me--permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt
conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut contentione
dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non
perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego
autem, si quid est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto,
non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit
legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod
per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non
tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem
ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu; si consulis, <statuis> etiam hunc a
summo viro principem esse ordinis iudicatum.
[XV] [36] sed aliquando veniamus ad causam.
in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es;
neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus
iudicum si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus
hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in
ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit iudicum alternorum,
cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. [37] quid? huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum cum ista
in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est
senatus adsensus? hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et per hanc
consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi
largitione corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus essent esse notum.' ita
putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem
fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si vel sua vel ea quae
maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.
[XVI] [38] tu autem, Laterensis, quas tribus
edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum
constantia tua. cuius tu tribus venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse
clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere
debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari. hanc
igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina, quid cum
Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. [39] dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad
sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas
tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit
officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista
editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?
[40] tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut
denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec
opinante, inscio convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel
etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus
iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui
essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de
consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? non enim, [41] si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita
errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices
veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
[XVII] an vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis
non tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx reus
reiceret, l referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent;
nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab
accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus? [42]
neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo
discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit,
ita fecisses ut huic et suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non quererer,
sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse possent absolutum putarem, neque nunc
multo secus existimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam
notis indicavisti; fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam
in luce causam versari maluisti. [43] 'Voltinia tribus ab hoc corrupta,
Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos
iudices?' immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut
vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter
necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus
fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet,
vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et
ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se
fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem
exoptandum fuisse videatis.
[XVIII] [44] neque ego nunc consilium
reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic maxime notus edideris, sed a
te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid
diceres? sequestremne Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an
gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare,
Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut
suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud
tribulis suos gratiosi esse vellent; [45] neque vero tam durus in plebem
noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis
nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere
necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent.
haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere
et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse
vidimus, et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio
populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac dolorem
excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium,
conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis armis uti
quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si
ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. [46] hanc tu
rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum
scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te
taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique
se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?
[XIX] ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico
et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas,
officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusandos putas,
noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse
adsecutum. nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium, [47]
quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate
et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores suos
totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse,
conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro
liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.
itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam
contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione
contendere. [48] sic enim tecum ago. quam tibi commodum est, unam tribum
delige; tu doce, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id
facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit docebo.
estne haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre, ut aiunt,
aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam
insto atque urgeo, insector, posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam,
delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit
docebo. neque erit haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu
tulisti, si iam ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc
contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.
[XX] [49] sed cur sic ago? quasi non
comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere
coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus
auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset quidem
largiri quispiam, daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium, diribitae
<tabellae>. longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse
potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo
umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis ipsis comitiis consul aut certe in
illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed
universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed
comitia tota comitiis fuerint praerogativa? quo quidem tempore, [50]
Laterensis, si id facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi
nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea
prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili
supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura <se> fuerit multitudo. numquam
enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano supplex repudiata
est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam
aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem
primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer; tertium mihi
fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus
quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.
[XXI] [51] quaeris etiam, Laterensis, quid
imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli
ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis
sapientissimis viris reprendatur. vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum
hominem, vivo fratre suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse
factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum,
egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate offensiuncula accepta
summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam
praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari,
qui duabus aedilitatis acceptis repulsis septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn.
Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos. [52] sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae
sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L.
Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus
adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non
sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores tui
non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris
ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate
suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum.
<detractum> dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid
etiam de virtute significatum tua.
[XXII] noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse
illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens
quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus,
sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat. [53]
quam ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille
fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt,
providentem autem et praecaventem numquam certe movebunt. an te illa argumenta duxerunt?
'dubitatis,' inquit, 'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit
Plancius?' an una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? 'at non nullas punctis
paene totidem.' quippe, cum iam facti prope superioribus comitiis declaratique venissent.
quamquam ne id quidem suspicionem coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri
sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares
suffragiis essent. [54] et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio
Pedio, Teretinam <a> Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in
angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum
coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem,
cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur,
credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. sed
tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando indicas eum te adripuisse
a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia quam
quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos
acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
[XXIII] [55] illud vero crimen de nummis
quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit.
neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis. atque is
quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter
querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non
est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? sed
neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius
opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi
tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir,
nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum
omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis
testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem
quam volunt consequantur. [56] quibuscum me, iudices, pugnantem more meo
pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet,
sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me
meriti sunt illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae
prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro
atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis
auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium subiciendas putetis.
[57] multi amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi
communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre
quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur.
neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis umquam
postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit eius modi ut non exstet
auctor, qui audierit <autem> aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit
oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox
volgaris 'audivi' ne quid innocenti reo noceat oramus.
[XXIV] [58] sed venio iam ad L. Cassium,
familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille
omni et humanitate et virtute ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum
esse dixit. in quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque
fuisse qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego
ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear. et
quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel
pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae
tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me fuerunt; in quibus
ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt. [59] Quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse
ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia consulari. ego
vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores
optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores
quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere--quamquam ad
praecepta aetas non est gravis--quae rex ille a Iove ortus suis praecepit filiis:
vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. id quod multi invideant-- Nostis
cetera. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios
pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem
excitaret? [60] quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn.
Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei
minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae
dispares.
[XXV] quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis
C. Duellio parem, quis <A.> Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis
Africano, Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim
in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat qui virtute plurimum
praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere
consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam partem reperies gloria dignam.
sed nemo umquam sic egit ut tu: 'cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus
esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?' honore nihil amplius, laude multum. sic
igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset
summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti. [61]
profers triumphos T. Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi vero isti
quos commemoras propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et non, quia commissi
sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, <propterea triumpharint>.
rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia
militum fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me
custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit. [62] immo, id
quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui
sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eis
reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se afuisse
ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae
volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis
frugi hominem si pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis
quas in emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus,
quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse
curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si
qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et innocentia contentus
est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui
volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis
civibus est futurum?
[XXVI] [63] iubes Plancium de vitiis
Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse. idem effers
Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non
pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor sine periculo possim
confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam
reprehendo quod ea non enumeres, alia quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste
fecisse ludos.' quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos,
iustum in socios fuisse.' quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in
provinciis audiantur. [64] non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar
adrogare, si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea
fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude
repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut
clariorem aut gratiorem fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil
homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum
numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis
abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a
Siculis honores in me inauditi. [65] itaque hac spe decedebam ut mihi
populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum casu diebus eis itineris
faciendi causa decedens e provincia Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in
eis locis solent esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma
exissem et num quidnam esset novi. cui cum respondissem me e provincia decedere: 'etiam me
hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.'
[XXVII] huic ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex
Sicilia,' inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' inquit, 'hunc
quaestorem Syracusis fuisse?' quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad
aquas venissent. [66] sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi
profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati. nam postea quam sensi populi Romani
auris hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent
homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis,
pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid
ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum? nam
quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi
ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio
scripsit Originum suarum semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum virorum atque
magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.' itaque si quam habeo
laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia
publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda
et urbs in urbe servanda. [67] eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi
est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per
me nixus ascendi, istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam
ad Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus
isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis amicis, valuit
liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus ratione vitae qua minima invidia novi
homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
[XXVIII] [68] nam quod ais, Cassi, non plus
me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere
bonis omnibus fateor. sed etiam ei quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis
aliquid se meo nomine Plancio debere dicebant. verum fac me multis debere et in eis
Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc
nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et
gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet,
is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet
refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem
voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. quaeris a me, [69]
Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil
mihi potest esse iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec vides
istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari.
nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego
ipse numquam illos aspicio quin, cum per hunc me eis conservatum esse meminerim, huius
meritum in me recorder. Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae,
Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem sit restitutus; reprehendis meas
pro Plancio preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli Calidius.
[XXIX] de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q.
Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse,
cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum et
familiae nobilissimae dicere. [70] quo loco quaero ex te num id in
iudicio Calidi putes quod ego in Planci facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset,
aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex
hominum memoria posset evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo
populi Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non
parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam
cum illum e civitate eiecerunt qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam
liberarat? at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et, [71] ut
ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat.
'quod istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia iugulari
passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae
nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo
post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre
inimicorum fuisse--quod fuit ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in
hostem?--an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno
ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas eos
idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam putas fuisse
tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret?
quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum
conservata sit, inimicorum modestia non esse appetitam.
[XXX] [72] respondebo tibi nunc, Laterensis,
minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus
nec minus amice. nam primum fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et
temporis causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis
benefici vinculis obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum
Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis,
patris amicitiae? quae si non essent, vererer, credo, ne turpiter facerem, si hoc
splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit videlicet causa peracuta
ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites
faciunt inviti ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo
turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi--nam id accidere nisi forti viro et
pugnanti comminus non potest--, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno
debere idem quod parenti. [73] ego, cum ceteri vera beneficia etiam
minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior
cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi
esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo
tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis
prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque
defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne studium
meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse
dicebas. [74] nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne
etiam est illa testis oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis
nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset
quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi
signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio, quae propter rei
magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei me dedebam cui nihil magno
opere deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam testimonio sempiterno. nolo
cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad
tempus aut eo genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum
esse videatur.
[XXXI] [75] atque etiam clamitas,
Laterensis: 'quo usque ista dicis? nihil in Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces
tuae.' de Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram,
te eodem auctore defendi? et ei dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio
contenderim, impetrare potuisse? nam istius verbi 'quo usque' haec poterat esse invidia:
'datus est tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus.' ei quidem
qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo usque?' inridentis
magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum
his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui,
solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare. [76]
et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: 'vidi ego tuam lacrimulam.'
vide quam me verbi tui paeniteat. non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum
singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas
mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei
putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum? [77] tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc
easdem vis invidiosas videri.
[XXXII] negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti
dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et
constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio,
numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; nullas enim sibi ille
neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro
me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per
hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in
tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam
Plancio deberem, Racili beneficiis fuisse contentum. [78] an vero putas
idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an,
cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea
salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint-- unus enim fuit de
magistratibus defensor salutis meae--cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a
me referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas
esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam
ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum
non dicam miser--nam hoc quidem abhorret a virtute verbum--sed certe exercitus, non quia
multis debeo--leve enim est onus benefici gratia--, sed quia <nomina> saepe
concurrunt, propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem
tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri. [79] sed ego haec
meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit,
et quid a me cuiusque tempus poscat.
[XXXIII] agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio,
laus aedilitatis; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic
fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi
te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn.
Planci salutem tradidero contentioni tuae. [80] etenim, iudices, cum
omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum
et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium
reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui
belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui
sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis
honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas sublatis
amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? [81] quis est
nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui
non locus ipse ille mutus ubi alitus aut doctus est cum grata recordatione in mente
versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum
officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla exstare possunt.
equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam
benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum
quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare. quae cum ita
sint, [82] iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso
in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque
a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit
quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet
valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere
oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata
semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere,
amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae
paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
[XXXIV] [83] sed haec nescio quo modo
frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam
conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem,
quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti
ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id praedixeris;
sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio
ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos possem dicere. non vobis videtur cum aliquo
declamatore, non cum laboris et fori discipulo disputare? [84] 'Rhodi
enim,' inquit, 'ego non fui'--me volt fuisse--'sed fui,' inquit-- putabam in Vaccaeis
dicturum--'bis in Bithynia.' si locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur
severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu in Bithynia summa cum
dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium
multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore
hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad
nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil possumus. [85]
admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse;
me id perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non
dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas
litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi
obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.
[XXXV] [86] sed sunt haec leviora, illa vero
gravia atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et
subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero
fateor me, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui
enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit?
tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum
reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post
hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum
exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti provinciis a
senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus
plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris,
religiosis altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat;
egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur. [87]
at erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam
publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine hostes, qui
soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint edictoque suo non luctum patribus
conscriptis sed indicia luctus ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem
in contionibus saltator ille Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at
tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
[XXXVI] hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti
me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando
decertandum--nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe
abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset--armis fuit, armis, inquam, fuit
dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei
publicae exitiosum fuisset. [88] vinci autem improbos a bonis fateor
fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto non videbam. Vbi enim mihi
praesto fuissent aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus,
quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen
tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho
interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil
dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos
esse ultores videbam. [89] hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco
defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio
defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et
parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et
semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat
invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior
posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet, cum perseverantiam
sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam <constantiam>,
quod illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos
triumphos gloria et laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici
noluit et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis
cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur,
committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?
[XXXVII] [90] mortem me timuisse dicis. ego
vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum
pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re publica vitam ediderunt--licet me desipere
dicatis--numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego
vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile
praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa
consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte
id exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset senatus populusque Romanus. an, si
umquam vitae cupiditas in me fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium
parricidarum tela commossem? quae, si xx quiessem dies, in aliorum vigiliam consulum
recidissent. quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo
mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis. [91] nam
quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam
in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar
errare.
[XXXVIII] nam si quis idcirco aliquid de libertate mea
deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire
dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in
crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando sine ullo rei publicae
detrimento respicio etiam salutem cum meam tum meorum, certe non modo non sum
reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent. [92] res vero ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi
servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et
uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi servirem, consulerem meis; se
non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum a me haberet
reddidisset. [93] quid? si horum ego nihil cogito et idem sum in re
publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper
cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim omnes
debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur, eam deligere partem ad
quam nos illius utilitas salusque converterit.
[XXXIX] ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem,
defensorem salutis meae--nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam
quaerunt--sed dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes
in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi
Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis
videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de
utilitate rei publicae, sed hominibus amicum aut inimicum fuisse. [94]
an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem
ego aliquando probavi, sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem
periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero
haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et
in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis <et> litterae prodiderunt,
non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio
temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et facio, Laterensis, et
semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque
dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.
[XL] [95] nunc venio ad illud extremum in
quo dixisti, dum Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca
lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque
mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est
ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum
sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum,
iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque
Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi
sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum
vetustas tum amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa sociarat. [96] vide nunc caliginem temporum illorum. Cum ipsa paene insula mihi sese
obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei
publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit. quid
dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum,
pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est eorum sed, quam tempestatem nos
vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere. tum consilio
repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis
magnitudo.
[XLI] [97] Cum omnia illa municipia quae
sunt a Vibone <ad> Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis
minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia
accessi; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius exscindi quam e suo
complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis
metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent,
maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius, prudentissimi
atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli
conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide
mea, petere contendi. [98] quo cum venissem, cognovi, id quod audieram,
refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum
ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo
adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad
Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit--audi, audi atque
attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod
faciam et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura
sint, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad
me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est. [99]
O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit, cum
complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu
crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non
recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae
nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem
timuisse quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent
ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet. [100] qui, cum ad
me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset
easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me animo amicissimo
detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem
comparantem non est passus; vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit multosque
mensis a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.
[XLII] [101] O excubias tuas, Cn. Planci,
miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem!
si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini
neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam
miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus,
praesentem tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior
reditum peremisset, hos, hos--quos enim ego tum alios animo intuebar?--omnia tibi illorum
laborum praemia pro me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid
meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me
benivolentia promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel
vitae periculo velle videbam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum
simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis
acerbitatibus plurimas effudisti.
[102] quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum
mea salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te
tamen--exsurge, quaeso!--retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum
tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo
tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in me,
qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a
vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate,
non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic
miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur. [103] nolite, iudices, per vos, per fortunas, per liberos vestros inimicis
meis, eis praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos
iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse; nolite
animum meum debilitare cum luctu tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me;
sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere. [104]
teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum
particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum semper sed etiam ornatum
florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his
conservatum vides. plura ne dicam tuae me etiam lacrimae impediunt vestraeque, iudices,
non solum meae, quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc
conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor
quas pro me saepe et multum profudistis.