M. TVLLI CICERONIS DIVINATIO IN CAECILIUM ORATIO
1
2 3 4 5 6 7 8 9
10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73
[I] [1] si quis vestrum, iudices, aut eorum
qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim
versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad
accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod
facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit. [2] Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia
decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei
relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam
in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. quare nunc populati atque
vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam
defensionemque susciperem. me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod
tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum. [3] venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque
totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent
habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis
sustulisset; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in
rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per
triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi
nemini supplices esse oporteret.
[II] [4] tuli graviter et acerbe, iudices, in
eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium
petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem,
tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos actorem Q.
Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset. quo ego
adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;
nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos
quaestor non fuisset. [5] adductus sum, iudices, officio, fide,
misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus
huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi
suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec
quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda.
defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem,
quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a
defendendis hominibus sublevandisque discedere. [6] quodsi hanc causam tam
idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,-- si aut hoc a me Siculi non petissent aut
mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei
publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere
praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia,
Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in
iudicium vocaretur,--quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
[III] [7] quid est, pro deum hominumque fidem,
in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano
gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti
fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus eversae
provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed
solacium exiti quaerunt. [8] qui iudicia manere apud ordinem senatorium
volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum
severitatem desiderant. populus Romanus interea, tametsi multis incommodis
difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem
iudiciorum vim gravitatemque requirit. iudiciorum desiderio tribunicia potestas
efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur,
iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri
solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est. [9]
in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum
infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse
arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent,
fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae
maxime laboraret. [10] nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam
accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo
accusatore quid sequi possitis habeatis. ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis
repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio
detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus
factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
[IV] [11] in hac causa, iudices, tametsi
utrumque esse arbitror perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos
plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum
causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C. Verres per
triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse
dicitur. adsunt, queruntur Siculi universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et
cognitam, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt;
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me
actorem causae totius esse voluerunt. [12] Vtrum, Q. Caecili, hoc dices,
me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum
voluntatem apud hos gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te
inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam
inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur,
quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse. [13] hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec
res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
deinde sunt testes viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est
necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime
vellem. scit is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, Cn. Lentulus
Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum
nomini tota illa provincia adiuncta est. [14] hi sciunt hoc non modo a me
petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda
fuerit aut officium necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus utor, quasi res
dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos
orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo
iudicio ne discrepet. omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas
civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his
civitatibus C. Verri communicata sunt. [15] at enim cur a me potissimum
hoc praesidium petiverunt? si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc
vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi
detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum. [16]
verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in
opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum. non ita est; sed
unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. mea fuit
semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis qui essent
idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem.
[V] [17] reliquum est iam ut illud quaeramus,
cum hoc constet, Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere
oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani,
supplices vestri, habere debeant. de quo quid ego plura commemorem? quasi vero dubium sit
quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit; [18]
nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto
nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos
consolari possit, ea tota in hac lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano,
sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur. [19]
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta?
Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti, quod
ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio
senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' si universa, ut dixi, provincia
loqui posset, hac voce uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum
esse arbitrata est ipsa delegit. [20] in eius modi re quisquam tam
impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut
adspirare audeat?
[VI] si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non
novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas
defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent?
nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum,
alterum plane nolle. [21] cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt;
verum non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen
eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis
operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur?
cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate
positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex
consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane
fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam
deplorandae calamitatis adimis potestatem? [22] nam te actore quem eorum
adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum
ulciscantur laborare?
[VII] at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint:
alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam
tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici
ne haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te,
Caecili, non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo; [23] nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me
esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor et
amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibus petit ut tu mihi
anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
'non enim,' inquit, 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut
absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc;
concede quod facile est, quod honestum, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo
tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa laboro.' [24] et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in
consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre
sententias, sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non
illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res
tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a
quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi
voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius
dominari non posse.
[VIII] [25] huic ego homini iam ante
denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse
mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti,
imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se
arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere.
nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
[26] ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani
susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi
petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat,
exstinguenda atque delenda sit: in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in
aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere. [27] tu vero,
Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti,
sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam
sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam
in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum,
gravitatem iudiciorum defendere?
[IX] cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus
es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te
cognoveris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate concedam. primum
integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam
rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere. [28]
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere, te adhuc a nullis
nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te
inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me
non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus
nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle
arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit,
asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. [29] deinde
accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse, facile
intellego esse non posse. nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te,
antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et
familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium,
fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum
tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime
vivere. sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non
utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse. [30]
video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in
accusando attingere non audeas.
[X] queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum
frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in
modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia, furtum
impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu, [31] Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies?
si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse
fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi
et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat? [32] emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro
quo frumento pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me
agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex
qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas
erat. huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio
de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi crede, Caecili, non potest in
accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. [33] mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre
praetore factum est solum? non, sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic
crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id
omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset
non reperiebat.
[XI] atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt
alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret,
benignissime cum quaestore suo communicavit. [34] haec tu scis ad me esse
delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo
voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. quapropter si tibi
indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin autem
de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus
alterius peccata demonstrare possint. [35] ac vide quantum interfuturum
sit inter meam tuamque accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini
daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne
quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid? illa,
Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta,
nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro,
iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?
[XII] [37] de te, Caecili,--iam mehercule
hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,--tu ipse quem
ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere
possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum
fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res
tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere? [38]
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae
Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis
temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod
in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie,
quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque
illis visa sunt qui senserunt? [39] Magna sunt ea quae dico, mihi crede;
noli haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum
exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut
proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant.
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus
studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae
non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et
diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus
sustinere. [40] fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?'
Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est
elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui,
qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non
modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae
sint suspicari potes?
[XIII] [41] ego qui, sicut omnes sciunt, in
foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas
defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis
laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita
mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo
mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco. [42] iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui
concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam
auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi
meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione
hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum
dignum eloqui possim. [43] tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil
laboras: si quid ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si
fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum
in iudicium venturum arbitraris. [44] ac si tibi nemo responsurus esset,
tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud quidem cogitas,
tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo
disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit. cuius ego ingenium ita laudo ut
non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
[XIV] numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo
artificio pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi
omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis
versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de
suo ingenio iudicium fieri arbitretur. [45] te vero, Caecili, quem ad
modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi
potestatem optionemque facturus sit ut eligas utrum velis--factum esse necne, verum esse
an falsum--utrum dixeris, id contra te futurum. qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae,
di immortales, erunt, homini minime malo! quid? cum accusationis tuae membra dividere
coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque
transigere, expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum
facessieris. [46] quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia
deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore
necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis
subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore
ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem
ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat. [47]
atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad
haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis
orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non
deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione
nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?
[XV] esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum
subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis;
omnibus enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet.
verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu
forensi atque exercitatione tironem. [48] deinde, ut opinor, habet
alienum, hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset numquam satis attendi, in
clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt
omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac ne is quidem
tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et
ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare.
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum
partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut
ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur,
minus aliquanto contendet quam potest. [49] iam hoc considerate, cuius
modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si
quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet,
si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum
quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem
sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis: [50] ex quibus
alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus
ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni
cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi,
quasi praeteriens satis faciam universis.
[XVI] tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non
ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia
reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam
vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'. [51]
quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non
solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto custode
toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam
tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum ut ad te,
Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in
accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. [52] quid ad haec
dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse
responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut
hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas,
iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset veri simile, cum omnibus Siculis
faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse. [53] sed
ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod
non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque
inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud,
qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non
quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. [54] quodsi ei
potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam
fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum,
an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et esse
gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in
accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem
sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
[XVII] [55] at eam tibi C. Verres fecit
iniuriam quae ceterorum quoque animos possit alieno incommodo commovere. minime; nam id
quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum
proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam
proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc
quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos
servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in
Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi
religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. [56]
Vbi hoc quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se
Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant
recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset.
iste in possessionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde
bona vendit, pecuniam redigit. ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione
retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres
venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex
Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere. [57]
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere
potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem,
vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse
laudanda. sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est
Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit,
mulieri reddidit quantulum visum est.
[XVIII] [58] hic tu si laesum te a Verre
esse dicis, patiar et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo;
denique de iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam
te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius
aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem
existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus
utrum velis eligas. [59] quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo
facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed
cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius
fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet:
in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad
inferendum periculum iustam videri oportere. [60] etenim si plurimas a
tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo
mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam
appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad
necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam
quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla
tibi facta est iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sit de
iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere
discedere?
[XIX] [61] ac vide quid differat inter meam
opinionem ac tuam. tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri
putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus esses, hanc
unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris
accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem
neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam
provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem. [62] quam ob
rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere
non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis
necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam
rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius
fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio
detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin
repudiaretur. [63] itaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis
deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in
T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae
necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio
contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum
auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab
Sardis rogatus ad causam accesserat. semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio
accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum
commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem
interponere.
[XX] [64] etenim si probabilis est eorum
causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis
serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam
grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani
dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et
innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret
isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et
dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei
patronum adoptarant. [65] etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis
sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique
actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum
suarum potissimum esse voluerunt. an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum
non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio,
'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum
hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus
sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'? dubitare quisquam potest
quin honestius sit eorum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris
accusare? [66] clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc
sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris
nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare
eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum sapientem, clarissimum virum et
prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud
quos consul fuerat, iniurias. [67] nuper Cn. Domitium scimus M. Silano
diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias.
[XXI] neque enim magis animos hominum nocentium res umquam
ulla commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum
querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum
fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. [68] hoc timent homines,
hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt;
putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines
honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi
quadruplatores leges iudiciaque administrentur. [69] cuius consuetudinis
atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui
princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P.
Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul
et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. iure tum florebat populi Romani nomen,
iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis habebatur. nemo mirabatur in
Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant
sese mirari, cum moleste ferunt: [70] 'quid sibi iste vult? accusatoremne
se existimari, qui antea defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum
aedilitatem petat?' ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et
honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere. et
profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae iudiciisque
corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem
iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere;
aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis
reperietur. [71] nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum
accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac
fortunis suis pertimescere. itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt
qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
[XXII] quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q.
Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio
futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem
confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter
acturum. habet enim nihil quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque
discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret. [72] A nobis
multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac
recuperare possimus, omni ratione erit dimicandum. habet honorem quem petimus, habet spem
quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque
collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae
dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum
titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa
perdamus. [73] quapropter, iudices, vestrum est deligere quem existimetis
facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio,
auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non
arbitrabor: populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque
vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.